monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 87, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 87, 4.

1 Sed et vos, nisi hoc sentiatis, tales eritis omnes, qualis Optatus in vestra communione vobis non ignorantibus fuit: quod absit ab Emeriti moribus, aliorumque talium, quales apud vos esse non dubito longe a factis illius alienos.
2 Neque enim vobis obiicimus, nisi schismatis crimen, quam etiam haeresim male perseverando fecistis.
3 Quanti autem divino iudicio pendatur hoc facinus, lege quod te legisse non ambigo.
4 Invenies Dathan et Abiron hiatu terrae devoratos, caeterosque omnes, qui eis consenserant, igne de medio eorum existente consumptos (Num. XVI, 31-35).
5 Illud ergo scelus ad exemplum devitandi Dominus Deus praesenti supplicio denotavit, ut cum talibus patientissime parcit, quale ultimo iudicio reservet, ostenderet.
6 Neque enim reprehendimus rationes vestras, si eo tempore quo vesana potentia furere iactabatur Optatus, cum eius accusator esset totius Africae gemitus congemiscentibus vobis, si tamen talis es, qualem te praedicat fama, quod scit Deus me et credere et velle: non ergo reprehendimus si eo tempore, ne multos secum excommunicatus traheret, et communionem vestram schismatis furore praecideret, eum excommunicare noluistis.
7 Sed hoc ipsum est quod vos arguit in iudicio Dei, frater Emerite, quod cum videretis tam magnum malum esse, dividi partem Donati, ut Optatus potius in communione tolerandus existimaretur, quam illud admitteretur; permanetis in eo malo, quod in dividenda Ecclesia Christi a vestris maioribus perpetratum est.
Augustinus HOME