1 | Multa testimonia Scripturarum praetereo, ne longiorem quam necesse est epistolam faciam, et eruditioni tuae plura per teipsum consideranda permitto. |
2 | Quod tamen satis est, vide obsecro: si tam multi iniqui in uno populo Dei, eos qui secum versabantur non fecerunt tales, quales ipsi erant, si multitudo illa falsorum fratrum apostolum Paulum, in una cum eis Ecclesia constitutum, non fecit sua quaerentem, non quae Iesu Christi; manifestum est non hoc effici hominem, quod est malus quisquam, cum quo ad altare Christi acceditur, etiamsi non sit incognitus, si tantum non approbetur, et a bona conscientia displicendo separetur. |
3 | Manifestum est igitur non esse aliud cum fure concurrere, nisi vel furari cum eo, vel furtum eius cordis placito accipere. |
4 | Hoc nos dicimus, ut quaestiones infinitas atque superfluas de factis hominum, quae rationem nostram nihil impediunt, auferamus. |