monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 87, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 87, 2.

1 Alia enim quaestio est, utrum illa vera dicatis, quae quidem nos multo probabilioribus documentis falsa esse convincimus, et in vestris magis ea ipsa quae obiicitis, tunc probata declaramus.
2 Sed haec, ut dixi, alia quaestio est, tunc aggredienda et discutienda, cum opus fuerit.
3 Illud nunc attendat vigilantia mentis tuae, neminem contaminari posse ignotorum ignotis criminibus.
4 Unde manifestum est a communione orbis, cui seu falsa seu vera crimina quae Afris intenditis, prorsus ignota sunt et ignota semper fuerunt, sacrilego schismate vos esse separatos: quanquam et illud non est tacendum, etiam cognitos malos bonis non obesse in Ecclesia, si eos a communione prohibendi aut potestas desit, aut aliqua ratio conservandae pacis impediat.
5 Qui sunt enim, qui apud prophetam Ezechielem, et ante vastationem perditorum signari meruerunt, et cum illi vastarentur evadere illaesi (Ezech. IX, 4-6), nisi, ut ibi manifestissime ostenditur, qui moerent et gemunt peccata et iniquitates populi Dei, quae fiunt in medio eorum?
6 quis autem quod ignorat, gemit et moeret?
7 Ex eadem ratione etiam Paulus Apostolus falsos fratres tolerat.
8 Non enim de incognitis ait: Omnes enim sua quaerunt, non quae Iesu Christi (Philipp. II, 21); quos tamen secum fuisse manifestat.
9 Ex quo autem genere sunt, qui vel thurificare idolis, vel Codices divinos tradere, quam mori maluerunt, nisi ex eorum qui sua quaerunt, non Iesu Christi?
Augustinus HOME