monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 87, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 87, 1.

1 Ego cum audio quemquam bono ingenio praeditum, doctrinisque liberalibus eruditum, quanquam non ibi salus animae constituta sit, tamen in quaestione facillima, sentire aliud quam veritas postulat, quo magis miror, eo magis exardesco nosse hominem, et cum eo colloqui: vel si id non possim, saltem litteris quae longissime volant, attingere mentem eius, atque ab eo vicissim attingi desidero.
2 Sicut te esse audio talem virum, et ab Ecclesia catholica, quae sicut sancto Spiritu praenuntiata est, toto orbe diffunditur, discerptum doleo atque seclusum; quam ob causam nescio.
3 Nam certum est magnae parti Romani orbis, ne dicam etiam barbaris gentibus, quibus quoque debitorem se dicebat Apostolus (Rom. I, 14), quorum christianae fidei communio nostra contexitur, ignotam esse partem Donati; nec eos omnino scire vel quando vel quibus causis exorta sit ista dissensio.
4 Quos utique omnes Christianos ab eis criminibus quae Afris obiicitis, nisi innocentes esse fatearis, cogeris dicere, omnium malis factis obnoxios, cum apud vos perditi, ut mitius dixerim, latent, vos omnes esse pollutos.
5 Non enim neminem de vestra communione pellitis; aut tunc primum pellitis, cum primum illud, unde pellendus est, fecerit.
6 An non aliquanto tempore latentem, et postea proditum convictumque damnatis?
7 Quaero igitur utrum vos contaminaverit eo tempore quo latebat?
8 Respondebis: Nullo modo.
9 Nullo ergo tempore contaminaret, etiamsi semper id lateret; nam et mortuorum nonnulla saepe commissa produntur, nec fraudi est Christianis, qui eis communicavere viventibus.
10 Cur ergo vos tam temeraria atque sacrilega diremptione praecidistis a communione innumerabilium Ecclesiarum Orientalium, quas semper latuit, et adhuc latet quod in Africa gestum esse aut docetis aut fingitis?
Augustinus HOME