Augustinus, Epistolae, 85, 2.
1 | Cum autem tu magis magisque implicare te non cesses, ut etiam rebus quibus renuntiasti, te post renuntiationem inserueris, quod nec apud humanas ipsas leges ullo modo defendi potest; et in ea professione vivere dicaris, cui frugalitas Ecclesiae tuae sufficere non possit: utquid quaeris communionem meam, cum audire nunquam volueris admonitionem meam? |
2 | An ut quidquid facis mihi imputent homines, quorum querelas sustinere non possum? |
3 | Frustra autem suspicaris eos esse obtrectatores tuos, qui tibi semper et in vita priore adversati sunt. |
4 | Non est ita; nec mirum quod multa te latent. |
5 | Sed etiamsi hoc verum esset, nihil in tuis moribus invenire debuerunt, quod recte reprehenderent, et unde Ecclesiam blasphemarent. |
6 | Adhuc me putas fortasse ideo ista dicere, quia non accepi satisfactionem tuam. |
7 | Imo propterea dico, ne ipse non possim satis Deo facere de peccatis meis, si haec tibi tacuero. |
8 | Novi quia cor habes, sed et tardum securum est, quando in coelo est; et acutum cor nihil est, quando in terra est. |
9 | Non est episcopatus artificium transigendae vitae fallacis. |
10 | Docebit te quod dico Dominus Deus, qui tibi interclusit omnes vias, ad quas illo uti voluisti, ut dirigat te, si intelligas, in illam viam, propter quam ambulandam tibi tam sancta sarcina imposita est. |