Augustinus, Epistolae, 85, 1.
1 | Tam inexorabilem me non vocares, nisi etiam mendacem putares. |
2 | Quid enim aliud de animo meo credis, quando mihi talia scribis, nisi me tenere adversus te naevum discordiae et odium detestandum: quasi in re manifesta non caveam, ne aliis praedicans, ipse reprobus inveniar (I Cor. IX, 27); aut ita velim eiicere stipulam de oculo tuo, ut in meo trabem nutriam (Matth. VII, 4)? |
3 | Non est quod putas. |
4 | Ecce iterum dico et testor Deum, quia si tu tibi ea velles quae tibi ego volo, iam olim securus in Christo viveres, et in nominis eius gloria totam eius Ecclesiam laetificares. |
5 | Ecce iam scripsi non tantum te esse fratrem meum, sed etiam collegam meum. |
6 | Neque enim fieri potest, ut non sit collega meus quilibet episcopus Ecclesiae catholicae, qualiscumque sit, nullo ecclesiastico iudicio damnatus. |
7 | Sed ut tibi non communicem, nulla causa est, nisi quia tibi adulari non possum. |
8 | Tibi enim maxime debeo, quia in Christo Iesu per Evangelium ego te genui, salubrem mordacitatem charitatis veraciter obiurgando. |
9 | Nec ita gaudeo multos in Ecclesiam catholicam adiuvante Domino per te esse collectos, ut non debeam plangere plures inde dispergi. |
10 | Sic enim vulnerasti Ecclesiam Hipponensem, ut nisi te Dominus omnibus curis et sarcinis saecularibus expeditum, ad veram episcopalem vitam victumque revocaverit, tale vulnus sanari non possit. |