monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 84, 1. <<<    

Augustinus, Epistolae, 84, 2.

1 Hic forsitan dicas: Quid enim?
2 et apud nos germanus meus Ecclesiae non erit utilis, aut propter aliud eum mecum habere desidero?
3 Plane si tantum tibi quantum hic mihi, eius praesentia lucrandis vel regendis ovibus Domini utilis videretur, non dico duritiam sed iniquitatem meam nemo non iure culparet.
4 Sed cum latina lingua, cuius inopia in nostris regionibus evangelica dispensatio multum laborat, illic autem eiusdem linguae usus omnino sit; itane censes nos saluti plebium Domini oportere consulere, ut hanc facultatem illuc mittamus, et hinc auferamus, ubi eam magno cordis aestu requirimus?
5 Da itaque veniam, quod non solum contra tuum desiderium, sed etiam contra sensum meum facio, quod me facere, sarcinae nostrae cura constringit.
6 Dabit tibi Dominus, in quo posuisti cor tuum, ut tales sint labores tui, ut pro isto beneficio remunereris; sic enim regionum nostrarum ardentissimae siti, diaconum Lucillum tu potius concessisti.
7 Neque enim parum praestabis, cum de hac re nulla petitione me ulterius onerabis; ne nihil aliud quam durior appaream, venerabili mihi et sanctae Benevolentiae tuae.
Augustinus HOME