monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 84, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 84, 1.

1 Et ego sentio quam durus videar, et meipsum vix fero, quod filium meum diaconum Lucillum germanum tuum Sanctitati tuae non mitto atque permitto.
2 Sed cum ipse quoque aliquos, ex tuis nutrimentis valde charissimos atque dulcissimos, necessitatibus Ecclesiarum longe positarum abs te, concedere coeperis; tunc senties quibus desideriorum stimulis fodiar, quod quidam mihi maxima et dulcissima familiaritate coniuncti, non sunt etiam corporaliter mecum.
3 Nam ut longe mittam cogitationem tuam; quantumlibet valeat germanitas tui sanguinis, non vincit amicitiae vinculum, quo nobis invicem ego et frater Severus inhaeremus: et tamen nosti quam raro cum mihi videre contingat.
4 Atque hoc fecit non utique voluntas vel mea vel illius; sed dum matris Ecclesiae necessitates, propter futurum saeculum, quo nobiscum inseparabiliter convivemus, nostri temporis necessitatibus anteponimus.
5 Quanto ergo aequius te tolerare oportet, pro utilitate ipsius matris Ecclesiae eius fratris absentiam, cum quo non tamdiu cibum dominicum ruminas, quamdiu ego cum dulcissimo concive meo Severo, qui mecum tamen nunc vix, et interdum per exiguas chartulas loquitur, et eas quidem plures aliarum curarum et negotiorum refertas, quam portantes aliquid nostrorum in Christi suavitate pratorum?
Augustinus HOME