1 | Postremo quia omnia timeo, et memini in digressu nostro quid proposueris, quod me fratres Thagastenses teneant debitorem in dimidio illius pretii; si hoc iustum esse liquido perspicis, ea duntaxat conditione non abnuo, ut cum habuero reddam, id est, cum aliquid tantum obvenerit Hipponensi monasterio, ubi hoc sine angustia fieri possit: ut tanta ibi summa detracta, non minus quam aequalis pro numero cohabitantium pars ad nostros perveniat. |