Augustinus, Epistolae, 83, 5.
1 | Proinde obsecro te ut epistolam quam eis communi nomine scripsi, subscriptam non differas mittere. |
2 | Et si forte illic illud iustum apertissime pervides, non cogantur infirmi modo discere quod ego nondum intelligo, ut hoc circa eos in hac causa servetur quod Dominus ait: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo (Ioan. XVI, 12). |
3 | Tali quippe infirmitati parcens, etiam illud de tributo solvendo, ait, Ergo liberi sunt filii; sed ne scandalizemus eos, et caetera, quando Petrum misit, ut didrachmas quae tunc exigebantur solverent (Matth. XVII, 26). |
4 | Noverat enim aliud ius, quo nihil tale debebat; sed eo iure tributum ei ille solvebat, quo iure diximus haeredem presbyteri Honorati successurum fuisse, si antequam rem suam vel donaret, vel venderet, moreretur. |
5 | Quanquam in ipso Ecclesiae iure Paulus apostolus parcit infirmis, et debitum stipendium non exigit, certus conscientia quod rectissime exigeret; sed nihil aliud quam suspicionem devitans, bonum Christi odorem turbantem, et ab illa maligna specie sese abstinens, in eis regionibus, ubi hoc noverat oportere (I Cor. IX, 1-23), et forte antequam tristitiam hominum fuisset expertus. |
6 | Sed nos tardiores, vel experti corrigamus, quod praevidere debuimus. |