monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 83, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 83, 4.

1 Videtur itaque mihi haec regula esse in rebus huiuscemodi retinenda, ut quidquid eo iure quo talia possidentur, eius fuerit qui alicubi clericus ordinatur, ad eam pertineat Ecclesiam in qua ordinatur.
2 Usque adeo autem eodem iure presbyteri Honorati est illud unde agitur, ut non solum alibi ordinatus, sed adhuc in Thagastensi monasterio constitutus, si re sua non vendita, nec per manifestam donationem in quempiam translata moreretur, nonnisi haeredes eius in eam succederent, sicut frater Aemilianus in illos triginta solidos fratri Privato successit.
3 Haec ergo ante praecavenda sunt: si autem praecauta non fuerint, ea iura eis servare oportet, quae talibus habendis vel non habendis secundum civilem societatem sunt instituta; ut ab omni non solum re, sed etiam specie maligna, quantum possumus, nos abstineamus, et bonam famam custodiamus, dispensationi nostrae multum necessariam.
4 Quam vero species maligna sit, advertat sancta prudentia tua.
5 Excepta illorum tristitia quam experti sumus, ne quid forte ipse fallerer, sicut fieri solet, dum in sententiam meam proclivior erro, narravi causam fratri et collegae nostro Samsucio, nondum dicens quod mihi modo videtur, sed illud potius adiungens quod utrique nostrum visum sit, cum illis resisteremus: vehementer exhorruit, et nobis hoc visum esse miratus est; nulla re alia permotus, nisi ipsa specie foeda non nostra, sed cuiuslibet vita, ac moribus indignissima.
Augustinus HOME