monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 83, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 83, 3.

1 Nam cum quisque ad monasterium convertitur, si veraci corde convertitur, illud non cogitat, maxime admonitus quantum malum sit.
2 Si autem fallax est, et sua quaerit, non quae Iesu Christi (Philipp. II, 21), non habet utique charitatem.
3 Et quid ei prodest, si distribuerit omnia sua pauperibus, et tradiderit corpus suum ut ardeat (I Cor. XIII, 3)?
4 Huc accedit, quia illud, sicut iam collocuti sumus, deinceps vitari potest, et agi cum eo qui convertitur, si non potest admitti ad societatem fratrum, antequam se omnibus illis impedimentis exuerit, et ex otio tendatur cum eius res iam esse destiterit.
5 Haec autem mors infirmorum, et tantum impedimentum salutis eorum, pro quibus tantopere laboramus ut eos catholicae paci lucremur, aliter vitari non potest, nisi ut apertissime intelligant, nullo modo nos de pecunia satagere in talibus causis.
6 Quod nullo modo intellecturi sunt, nisi illam rem quam semper presbyteri esse putaverunt, eorum usibus relinquamus; quia etsi eius non erat, hoc ab initio scire debuerant.
Augustinus HOME