Augustinus, Epistolae, 83, 2.
1 | Dixisti ut dimidium habeant, et alterum dimidium eis a me undecumque provideretur. |
2 | Ego autem puto quia si totum eis auferretur, esset quod diceremur non de pecunia nos, sed de iustitia tantopere laborasse. |
3 | Cum vero dimidium eis concedimus, et eo modo cum eis quandoque componimus, satis apparebit nostram curam nihil aliud quam pecuniariam fuisse; et vides quae pernicies consequatur. |
4 | Et illis enim videbimur alienam rem dimidiam tulisse; et illi videbuntur nobis inhoneste et inique se passos fuisse, ut adiuvarentur de dimidio, quod totum pauperum fuerat. |
5 | Nam quod dixisti, Cavendum est, ne cum rem dubiam emendari volumus, maiora vulnera faciamus, tantumdem valebit, si eis dimidium concedatur. |
6 | Propter ipsum quippe dimidium, illi quorum conversioni consulere volumus, ut hoc exemplo secum agatur, rerum suarum venditionem per moras illas excusatorias dilaturi sunt. |
7 | Deinde mirum si de re dubia est totius plebis tam grande scandalum, cum episcopos suos, quos pro magno habent, sordida avaritia maculatos putant, dum maligna species non vitatur. |