monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 83, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 83, 1.

1 Tristitia Thiavensis Ecclesiae cor meum conquiescere non permittit, donec eos tecum audiam in pristinum animum restitutos; quod cito faciendum est.
2 Si enim de homine uno tantum sategit Apostolus dicens, Ne maiore tristitia absorbeatur, qui eiusmodi est; ubi etiam ait, Ut non possideamur a satana; non enim ignoramus mentes eius (II Cor. II, 7, 11): quanto magis nos oportet vigilanter agere, ne hoc in toto grege plangamus, et maxime in eis qui nunc catholicae paci accesserunt, et quos nullo modo relinquere possum.
3 Sed quia temporis non sivit angustia, ut simul nobis inde diligenter deliberatam liceret eliquare sententiam; quid mihi post digressum nostrum diu cogitanti placuerit, accipiat Sanctitas tua: et si tibi quoque placet, iam litterae quas ad eos communi nomine scripsi, sine dilatione mittantur.
Augustinus HOME