Augustinus, Epistolae, 82, 5, 36.
1 | Satis me, imo fortasse plus quam satis, tribus epistolis tuis, respondisse arbitror; quarum duas per Cyprianum accepi, unam per Firmum. |
2 | Rescribe quod visum fuerit ad nos vel alios instruendos. |
3 | Dabo autem operam diligentiorem, quantum me adiuvat Dominus, ut litterae quas ad te scribo, prius ad te perveniant quam ad quemquam, a quo latius dispergantur. |
4 | Fateor enim, nec mihi hoc fieri velle de tuis ad me, quod de meis ad te factum iustissime expostulas. |
5 | Tamen placeat nobis invicem non tantum charitas, verum etiam libertas amicitiae, ne apud me taceas, vel ego apud te, quod in nostris litteris vicissim nos movet, eo scilicet animo qui oculis Dei in fraterna dilectione non displicet. |
6 | Quod si inter nos fieri posse sine ipsius dilectionis perniciosa offensione non putas; non fiat. |
7 | Illa enim charitas quam tecum habere vellem, profecto maior est; sed melius haec minor quam nulla est. |