monumenta.ch > Augustinus > 35
Augustinus, Epistolae, 82, 5, 34. <<<     >>> 36.

Augustinus, Epistolae, 82, 5, 35.

1 Ideo autem desidero interpretationem tuam de Septuaginta, ut et tanta latinorum interpretum, qui qualescumque hoc ausi sunt, quantum possumus imperitia careamus: et hi qui me invidere putant utilibus laboribus tuis, tandem aliquando, si fieri potest, intelligant, propterea me nolle tuam ex hebraeo interpretationem in ecclesiis legi, ne contra Septuaginta auctoritatem, tanquam novum aliquid proferentes, magno scandalo perturbemus plebes Christi, quarum aures et corda illam interpretationem audire consueverunt, quae etiam ab Apostolis approbata est.
2 Unde et illud apud Ionam virgultum (Ionae IV, 6), si in hebraeo nec hedera est, nec cucurbita, sed nescio quid aliud, quod trunco suo nixum nullis sustentandum adminiculis erigatur; mallem iam in omnibus latinis cucurbitam legi.
3 Non enim frustra hoc puto Septuaginta posuisse, nisi quia et huic simile sciebant.
Augustinus HOME