monumenta.ch > Augustinus > 34
>>> Augustinus, Epistolae, 82, 5, 35.

Augustinus, Epistolae, 82, 5, 34.

1 De interpretatione tua iam mihi persuasisti, qua utilitate Scripturas volueris transferre de Hebraeis, ut scilicet ea, quae a Iudaeis praetermissa, vel corrupta sunt, proferres in medium.
2 Sed insinuare digneris peto, a quibus Iudaeis, utrum ab eis ipsis qui ante adventum Domini interpretati sunt; et si ita est, quibus vel quonam eorum: an ab istis posterius, qui propterea putari possunt aliqua de codicibus graecis vel subtraxisse, vel in eis corrupisse, ne illis testimoniis de christiana fide convincerentur.
3 Illi autem anteriores cur hoc facere voluerint, non invenio.
4 Deinde nobis mittas, obsecro, interpretationem tuam de Septuaginta, quam te edidisse nesciebam.
5 Librum quoque tuum, cuius mentionem fecisti, de Optimo genere interpretandi, cupio legere, et adhuc nosse quomodo coaequanda sit in interprete peritia linguarum, coniecturis eorum qui Scripturas edisserendo pertractant; quos necesse est, etiamsi rectae atque unius fidei fuerint, varias parere in multorum locorum obscuritate sententias: quamvis nequaquam ipsa varietas ab eiusdem fidei unitate discordet; sicut etiam unus tractator, secundum eamdem fidem aliter atque aliter eumdem locum potest exponere, quia hoc eius obscuritas patitur.
Augustinus HOME