Augustinus, Epistolae, 82, 4, 33.
1 | Quod sane scripseram, nullum me librum adversus te Romam misisse, ideo scripseram, quia et libri nomen ab illa epistola discernebam, unde omnino nescio quid aliud te audisse existimaveram; et Romam nec ipsam epistolam, sed tibi miseram; et adversus te non esse arbitrabar, quod sinceritate amicitiae sive ad admonendum, sive ad te vel me abs te corrigendum fecisse me noveram. |
2 | Exceptis autem familiaribus tuis, teipsum obsecro per gratiam qua redempti sumus, ut quaecumque tua bona, quae tibi bonitate Domini concessa sunt, in litteris meis posui, non me existimes insidioso blandiloquio posuisse. |
3 | Si quid autem in te peccavi, dimittas mihi. |
4 | Nec illud quod de nescio cuius poetae facto ineptius fortasse quam litteratius a me commemoratum est, amplius quam dixi, ad te trahas: cum continuo subiecerim non hoc ideo me dixisse, ut oculos cordis reciperes, quos absit unquam ut amiseris; sed ut adverteres quos sanos ac vigiles haberes. |
5 | Propter solam ergo παλινῳδίαν, si aliquid scripserimus quod scripto posteriore destruere debeamus, imitandam, non propter Stesichori caecitatem, quam cordi tuo nec tribui, nec timui, attingendum illud existimavi; atque identidem rogo, ut me fidenter corrigas, ubi mihi hoc opus esse perspexeris. |
6 | Quanquam enim secundum honorum vocabula quae iam Ecclesiae usus obtinuit, episcopatus presbyterio maior sit: tamen in multis rebus Augustinus Hieronymo minor est; licet etiam a minore quolibet non sit refugienda, vel dedignanda correctio. |