Augustinus, Epistolae, 82, 4, 32.
1 | Proinde charissimos nostros, qui nostris laboribus sincerissime favent, hoc potius quanta possumus instantia doceamus, quo sciant fieri posse ut inter charissimos aliquid alterutro sermone contradicatur, nec tamen charitas ipsa minuatur, nec veritas odium pariat, quae debetur amicitiae; sive illud verum sit quod contradicitur, sive corde veraci qualecumque sit dicitur, non retinendo in mente quod distet a labiis. |
2 | Credant itaque fratres nostri, familiares tui, quibus testimonium perhibes, quod sint vasa Christi, me invito factum, nec mediocrem de hac re dolorem inesse cordi meo, quod litterae meae prius in multorum manus venerunt, quam ad te, ad quem scriptae sunt, pervenire potuerunt. |
3 | Quo autem modo id acciderit, et longum est narrare, et, nisi fallor, superfluum: cum sufficiat si quid mihi in hoc creditur, non eo factum animo quo putatur; nec omnino meae fuisse voluntatis aut dispositionis, aut consensionis, aut saltem cogitationis, ut fieret. |
4 | Hoc si non credunt, quod teste Deo loquor, quid amplius faciam non habeo. |
5 | Ego tamen absit ut eos credam haec tuae Sanctitati malevola mente suggerere ad excitandas inter nos inimicitias; quas misericordia Domini Dei nostri avertat a nobis; sed, sine ullo nocendi animo, facile de homine humana vitia suspicari. |
6 | Hoc me enim de illis aequum est credere, si vasa sunt Christi, non in contumeliam, sed in honorem facta, et disposita in domo magna a Deo, in opus bonum (II Tim. II, 20, 21). |
7 | Quod si post hanc attestationem meam, si in notitiam eorum venerit, facere voluerint; quam non recte faciant, et tu vides. |