Augustinus, Epistolae, 82, 4, 31.
1 | Certe factus es etiam tu, tanquam ego, non mentientis astu, sed compatientis affectu, cum cogitares tam me non relinquendum in ea culpa, in quam me prolapsum existimasti, quam nec te velles, si eo modo prolapsus esses. |
2 | Unde agens gratias benevolae menti erga me tuae, simul posco, ut etiam mihi non succenseas, quod cum in opusculis tuis aliqua me moverent, motum meum intimavi tibi: hoc erga me ab omnibus servari volens, quod erga te ipse servavi, ut quidquid improbandum putant in scriptis meis, nec laudent subdolo pectore, nec ita reprehendant apud alios, ut taceant apud me; hinc potius existimans laedi amicitiam et necessitudinis iura violari. |
3 | Nescio enim, utrum christianae amicitiae putandae sint, in quibus magis valet vulgare proverbium, Obsequium amicos, veritas odium parit (Terentius in Andr., act. 1, scena 1), quam ecclesiasticum, Fideliora sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6). |