monumenta.ch > Augustinus > 29
Augustinus, Epistolae, 82, 3, 28. <<<    

Augustinus, Epistolae, 82, 3, 29.

1 Hunc compatientis affectum, in eadem Epistola ad Galatas praecipit, dicens: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto; vos qui spirituales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis, intendens teipsum, ne et tu tenteris (Gal. VI, 1).
2 Vide si non dixit: Fiere tanquam ille, ut illum lucrifacias.
3 Non utique ut ipsum dilectum fallaciter ageret, aut se id habere simularet; sed ut in alterius delicto, quid etiam sibi accidere posset, attenderet, atque ita alteri, tanquam sibi ab altero vellet, misericorditer subveniret: hoc est non mentientis astu, sed compatientis affectu.
4 Sic Iudaeo, sic gentili, sic cuilibet homini Paulus in errore vel peccato aliquo constituto, non simulando quod non erat, sed compatiendo, quia esse potuisset, tanquam qui se hominem cogitaret, omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret.
Augustinus HOME