monumenta.ch > Augustinus > 28
Augustinus, Epistolae, 82, 3, 27. <<<     >>> 29.

Augustinus, Epistolae, 82, 3, 28.

1 Cum itaque illa Testamenti Veteris sacramenta etiam sibi agenda minime recusabat, non misericorditer fallebat, sed omnino non fallens, atque hoc modo a Domino Deo illa usque ad certi temporis dispensationem iussa esse commendans, a sacrilegis sacris Gentium distinguebat.
2 Tunc autem, non mentientis astu, sed compatientis affectu, Iudaeis tanquam Iudaeus fiebat, quando eos ab illo errore, quo vel in Christum credere nolebant, vel per vetera sacerdotia sua cerimoniarumque observationes, se a peccatis posse mundari, fierique salvos existimabant, sic liberare cupiebat, tanquam ipse illo errore teneretur; diligens utique proximum tanquam seipsum, et haec aliis faciens, quae sibi ab aliis fieri vellet, si hoc illi opus esset: quod cum Dominus monuisset, adiunxit, Haec est enim Lex et Prophetae (Matth. XXII, 40).
Augustinus HOME