monumenta.ch > Augustinus > 27
Augustinus, Epistolae, 82, 3, 26. <<<     >>> 28.

Augustinus, Epistolae, 82, 3, 27.

1 Fidelibus enim, et iis qui cognoverunt veritatem, sicut ipse testatur, nisi forte et hic fallit, omnis creatura Dei bona est, et nihil abiiciendum quod cum gratiarum actione accipitur (I Tim. IV, 4).
2 Ergo et ipsi Paulo non solum viro, verum etiam dispensatori maxime fideli, non solum cognitori, verum etiam doctori veritatis, omnis utique in cibis creatura Dei non simulate, sed vere bona erat.
3 Cur igitur nihil simulate suscipiendo sacrorum cerimoniarumque Gentilium, sed de cibis et praeputio verum sentiendo ac docendo, tamen tanquam gentilis factus est Gentibus, et non potuit fieri tanquam Iudaeus Iudaeis, nisi fallaciter suscipiendo sacramenta Iudaeorum?
4 Cur oleastro inserto servavit dispensationis veracem fidem; et naturalibus ramis non extra, sed in arbore constitutis, nescio quod dispensatoriae simulationis velamen obtendit?
5 Cur factus tanquam gentilis Gentibus, quod sentit docet, quod ait sentit; factus autem tanquam Iudaeus Iudaeis, aliud in pectore claudit, aliud promit in verbis, in factis, in scriptis?
6 Sed absit hoc sapere.
7 Utrisque enim debebat charitatem de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta (Id. I, 5).
8 Ac per hoc omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret (I Cor. IX, 19-22), non mentientis astu, sed compatientis affectu; id est, non omnia mala hominum fallaciter agendo, sed aliorum omnium malis omnibus, tanquam si sua essent, misericordis medicinae diligentiam procurando.
Augustinus HOME