monumenta.ch > Augustinus > 24
Augustinus, Epistolae, 82, 3, 23. <<<     >>> 25.

Augustinus, Epistolae, 82, 3, 24.

1 Porro, si quaeras vel recolas quid hinc senserit noster Ambrosius, quid noster itidem Cyprianus; invenies fortasse nec nobis defuisse, quos in eo quod asserimus sequeremur.
2 Quanquam, sicut paulo ante dixi, tantummodo Scripturis canonicis hanc ingenuam debeam servitutem, qua eas solas ita sequar, ut conscriptores earum nihil in eis omnino errasse, nihil fallaciter posuisse non dubitem.
3 Proinde, cum quaero tertium, ut tres etiam ego tribus opponam, possem quidem, ut arbitror, facile reperire, si multa legissem; verumtamen ipse mihi pro his omnibus, imo supra hos omnes apostolus Paulus occurrit.
4 Ad ipsum confugio: ad ipsum ab omnibus, qui aliud sentiunt, litterarum eius tractatoribus provoco; ipsum interrogans interpello et requiro in eo quod scripsit ad Galatas, vidisse se Petrum non recte ingredientem ad veritatem Evangelii, eique in faciem propterea restitisse, quod illa simulatione Gentes iudaizare cogebat, utrum verum scripserit, an forte nescio qua dispensativa falsitate mentitus sit.
5 Et audio eum paulo superius in eiusdem narrationis exordio religiosa voce mihi clamantem: Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior (Gal. I, 20).
Augustinus HOME