Augustinus, Epistolae, 82, 3, 23.
1 | Flagitas a me ut aliquem saltem unum ostendam, cuius in hac re sententiam sim secutus, cum tu tam plures nominatim commemoraveris, qui te in eo quod adstruis praecesserunt; petens ut in eo, si te reprehendo errantem, patiar te errare cum talibus, quorum ego, fateor, neminem legi: sed cum sint ferme sex, vel septem, horum quatuor auctoritatem tu quoque infringis. |
2 | Nam Laodicenum, cuius nomen taces, de Ecclesia dicis nuper egressum; Alexandrum autem veterem haereticum; Origenem vero ac Didymum reprehensos abs te lego in recentioribus opusculis tuis, et non mediocriter, nec de mediocribus quaestionibus, quamvis Origenem mirabiliter ante laudaveris. |
3 | Cum iis ergo errare puto quia nec te ipse patieris; quamvis hoc perinde dicatur, ac si in hac sententia non erraverint. |
4 | Nam quis est qui se velit cum quolibet errare? |
5 | Tres igitur restant, Eusebius Emisenus, Theodorus Heracleotes, et quem paulo post commemoras Ioannes qui dudum in pontificali gradu Constantinopolitanam rexit ecclesiam. |