monumenta.ch > Augustinus > 22
Augustinus, Epistolae, 82, 2, 21. <<<    

Augustinus, Epistolae, 82, 2, 22.

1 Sed haec, ut dixi, et alia et magna quaestio est; eligat quod voluerit, qui hoc existimat, ubi mentiatur; dum tamen a scribentibus auctoribus sanctarum Scripturarum, et maxime canonicarum, inconcusse credatur, et defendatur omnino abesse mendacium; ne dispensatores Christi, de quibus dictum est, Hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur (I Cor. IV, 2), tanquam magnum aliquid sibi fideliter didicisse videantur, pro veritatis dispensatione mentiri, cum ipsa fides in latino sermone ab eo dicatur appellata, quia fit quod dicitur.
2 Ubi autem fit quod dicitur, mentiendi utique non est locus.
3 Fidelis igitur dispensator apostolus Paulus procul dubio nobis exhibet in scribendo fidem; quia veritatis dispensator erat, non falsitatis.
4 Ac per hoc verum scripsit, vidisse se Petrum non recte ingredientem ad veritatem Evangelii eique in faciem restitisse, quod Gentes cogeret iudaizare.
5 Ipse vero Petrus, quod a Paulo fiebat utiliter libertate charitatis, sanctae ac benignae pietate humilitatis accepit: atque ita rarius et sanctius exemplum posteris praebuit, quo non dedignarentur, sicubi forte recti tramitem reliquissent, etiam a posterioribus corrigi; quam Paulus, quo confidenter auderent etiam minores maioribus pro defendenda evangelica veritate, salva fraterna charitate resistere.
6 Nam cum satius sit a tenendo itinere, in nullo quam in aliquo declinare, multo est tamen mirabilius et laudabilius, libenter accipere corrigentem, quam audacter corrigere deviantem.
7 Est laus itaque iustae libertatis in Paulo, et sanctae humilitatis in Petro: quae, quantum mihi pro modulo meo videtur, magis fuerat adversus calumniantem Porphyrium defendenda, quam ut ei daretur obtrectandi maior occasio; qua multo mordacius criminaretur Christianos fallaciter vel suas litteras scribere, vel Dei sui sacramenta portare.
Augustinus HOME