Augustinus, Epistolae, 82, 2, 21.
1 | Hoc autem, quod dicis, Non dispensative, ut nostri voluere maiores; quid sibi vult, oro te? |
2 | Aut enim hoc est, quod ego appello officiosum mendacium, ut haec dispensatio sit officium velut honeste mentiendi: aut quid aliud sit, omnino non video, nisi forte, addito nomine dispensationis, fit ut mendacium non sit mendacium; quod si absurdum est, cur ergo non aperte dicis, officiosum mendacium defendendum? |
3 | nisi forte nomen te movet, quia non tam usitatum est in ecclesiasticis libris vocabulum officii, quod Ambrosius noster non timuit, qui suos quosdam libros utilium praeceptionum plenos, de Officiis voluit appellare. |
4 | An si officiose mentiatur quisque, culpandus est; si dispensative, approbandus? |
5 | Rogo te, mentiatur ubi elegerit qui hoc putat: quia et in hoc magna quaestio est, sitne aliquando mentiri viri boni, imo viri christiani, qualibus dictum est, Sit in ore vestro, Est, est, Non, non, ut non sub iudicio decidatis (Iacob. V, 12, et Matth. V, 37); et qui cum fide audiunt, Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7). |