monumenta.ch > Augustinus > 18
Augustinus, Epistolae, 82, 2, 17. <<<     >>> 19.

Augustinus, Epistolae, 82, 2, 18.

1 Proinde sicut tu e contrario loqueris, et licet reclamante, sicut scribis, mundo, libera voce pronuntias, cerimonias Iudaeorum et perniciosas esse et mortiferas Christianis, et quicumque eas observaverit, sive ex Iudaeis, sive ex Gentibus, eum in barathrum diaboli devolutum; ita ego hanc vocem tuam omnino confirmo, et addo: Quicumque eas observaverit, sive ex Iudaeis, sive ex Gentibus, non solum veraciter, verum etiam simulate, eum in barathrum diaboli devolutum.
2 Quid quaeris amplius?
3 Sed sicut tu simulationem Apostolorum ab huius temporis ratione secernis: ita ego Pauli apostoli veracem tunc in his omnibus conversationem ab huius temporis, quamvis minime simulata, cerimoniarum Iudaicarum observatione secerno; quoniam tunc fuit approbanda, nunc detestanda.
4 Ita quamvis legerimus, Lex et Prophetae usque ad Ioannem Baptistam (Luc. XVI, 16); et quia propterea quaerebant Iudaei Christum interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Ioan. V, 18); et quia gratiam pro gratia accepimus; et quoniam Lex per Moysen data est, Gratia autem et veritas per Iesum Christum facta est (Id. I, 16, 17); et per Ieremiam promissum est, daturum Deum Testamentum novum domui Iuda, non secundum Testamentum quod disposuit patribus eorum (Ier. XXXI, 31): non tamen arbitror ipsum Dominum fallaciter a parentibus circumcisum.
5 Aut si hoc propter aetatem minime prohibebat; nec illud arbitror eum dixisse fallaciter leproso, quem certe non illa per Moysen praecepta observatio, sed ipse mandaverat: Vade et offer pro te sacrificium quod praecepit Moyses in testimonium illis (Marc. I, 44).
6 Nec fallaciter ascendit ad diem festum, usque adeo non causa ostentationis coram hominibus, ut non evidenter ascenderit, sed latenter (Ioan. VII, 10).
Augustinus HOME