monumenta.ch > Augustinus > 17
Augustinus, Epistolae, 82, 2, 16. <<<     >>> 18.

Augustinus, Epistolae, 82, 2, 17.

1 Fateor sane, in eo quod epistola continet mea, quod ideo sacramenta Iudaeorum Paulus celebranda susceperat, cum iam Christi esset apostolus, ut doceret non esse perniciosa his qui ea vellent, sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire, minus me posuisse, Illo duntaxat tempore, quo primum fidei gratia revelata est: tunc enim hoc non erat perniciosum.
2 Progressu vero temporis illae observationes ab omnibus Christianis desererentur; ne, si tunc fieret, non discerneretur quod Deus populo suo per Moysen praecepit, ab eo quod in templis daemoniorum spiritus immundus instituit.
3 Proinde potius culpanda est negligentia mea, quia hoc non addidi, quam obiurgatio tua.
4 Verumtamen longe antequam litteras tuas accepissem, scribens contra Faustum manichaeum quomodo eumdem locum, quamvis breviter explicaverim, et hoc illic non praetermiserim, et legere poterit, si non dedignetur, Benignitas tua, et a charissimis nostris, per quos nunc haec scripta misi, quomodo volueris tibi fides fiet, illud me ante dictasse: mihique de animo meo crede, quod coram Deo loquens, iure charitatis exposco, nunquam mihi visum fuisse, etiam nunc Christianos ex Iudaeis factos, sacramenta illa vetera quolibet affectu, quolibet animo celebrare debere, aut eis ullo modo licere; cum illud de Paulo semper ita senserim, ex quo illius mihi Litterae innotuerunt: sicut nec tibi videtur, hoc tempore cuiquam esse simulanda ista, cum hoc fecisse Apostolos credas.
Augustinus HOME