Augustinus, Epistolae, 82, 2, 16.
1 | An vis, ut etiam ego dicam, hanc esse summam quaestionis, imo sententiae tuae; ut post Evangelium Christi, bene faciant credentes Iudaei, si sacrificia offerant, quae obtulit Paulus; si filios circumcidant, si sabbatum observent, ut Paulus in Timotheo, et omnes observavere Iudaei, dummodo haec simulate ac fallaciter agant? |
2 | Hoc si ita est; non iam in haeresim Ebionis, vel eorum quos vulgo Nazaraeos nuncupant, vel quamlibet aliam veterem, sed nescio in quam novam delabimur, quae sit eo perniciosior, quo non errore, sed proposito est ac voluntate fallaci. |
3 | Quod si respondeas, ut te ab hac purges sententia, tunc Apostolos ista laudabiliter simulasse, ne scandalizarentur infirmi qui ex Iudaeis multi crediderant, et ea respuenda nondum intelligebant; nunc vero confirmata per tot gentes doctrina gratiae christianae, confirmata etiam per omnes Christi Ecclesias lectione Legis et Prophetarum, quo modo haec intelligenda, non observanda recitentur, quisquis ea simulando agere voluerit, insanire: cur mihi non licet dicere, apostolum Paulum, et alios recte fidei Christianos, tunc illa vetera sacramenta paululum observando veraciter commendare debuisse, ne putarentur illae propheticae significationis observationes a piissimis patribus custoditae, tanquam sacrilegia diabolica a posteris detestandae? |
4 | Iam enim cum venisset fides quae prius illis observationibus praenuntiata, post mortem et resurrectionem Domini revelata est, amiserant tanquam vitam officii sui. |
5 | Verumtamen sicut defuncta corpora, necessariorum officiis deducenda erant quodammodo ad sepulturam, nec simulate, sed religiose; non autem deserenda continuo, vel inimicorum obtrectationibus tanquam canum morsibus proiicienda. |
6 | Proinde nunc quisquis Christianorum, quamvis sit ex Iudaeis, similiter ea celebrare voluerit, tanquam sopitos cineres eruens, non erit pius deductor vel baiulus corporis, sed impius sepulturae violator. |