Augustinus, Epistolae, 82, 2, 15.
1 | Dico ergo circumcisionem praeputii et caetera huiusmodi, priori populo per Testamentum quod Vetus dicitur, divinitus data ad significationem futurorum quae per Christum oportebat impleri: quibus advenientibus, remansisse illa Christianis legenda tantum, ad intelligentiam praemissae prophetiae; non autem necessario facienda, quasi adhuc exspectandum esset, ut veniret fidei revelatio quae his significabatur esse ventura. |
2 | Sed quamvis Gentibus imponenda non essent, non tamen sic debuisse auferri a consuetudine Iudaeorum, tanquam detestanda atque damnanda. |
3 | Sensim proinde atque paulatim fervente sana praedicatione gratiae Christi, qua sola nossent credentes se iustificari, salvosque fieri, non illis umbris rerum antea futurarum, tunc iam venientium atque praesentium, ut in illorum Iudaeorum vocatione, quos praesentia carnis Domini, et apostolica tempora sic invenerant, omnis illa actio consumeretur umbrarum: hoc eis suffecisse ad commendationem, ut non tanquam detestanda, et similis idololatriae vitaretur; ultra vero non haberet progressum, ne putaretur necessaria tanquam vel ab illa salus esset, vel sine illa esse non posset. |
4 | Quod putaverunt haeretici, qui dum volunt et Iudaei esse et Christiani, nec Iudaei nec Christiani esse potuerunt. |
5 | Quorum sententiam mihi cavendam, quamvis in ea nunquam fuerim, tamen benevolentissime admonere dignatus es. |
6 | In cuius sententiae non consensionem, sed simulationem Petrus timore inciderat, ut de illo Paulus verissime scriberet, quod eum vidisset non recte ingredientem ad veritatem Evangelii, eique verissime diceret, quod Gentes iudaizare cogebat. |
7 | Quod Paulus utique non cogebat, ob hoc illa vetera veraciter, ubi opus esset, observans, ut damnanda non esse monstraret; praedicans tamen instanter non eis, sed revelata gratia fidei, fideles salvos fieri, ne ad ea quemquam velut necessaria suscipienda compelleret. |
8 | Sic antem credo apostolum Paulum veraciter cuncta illa gessisse, nec tamen nunc quemquam factum ex Iudaeo Christianum, vel cogo, vel sino talia veraciter celebrare; sicut nec tu, cui videtur Paulus ea simulasse, cogis istum, vel sinis talia simulare. |