Augustinus, Epistolae, 82, 2, 14.
1 | Cur autem non dicam praecepta illa veterum sacramentorum nec bona esse, quia non eis homines iustificantur; umbrae enim sunt praenuntiantes gratiam, qua iustificamur; nec tamen mala, quia divinitus praecepta sunt, tempori personisque congruentia: cum me adiuvet etiam prophetica sententia, qua dicit Deus se illi populo dedisse praecepta non bona (Ezech. XX, 25)? |
2 | Forte enim propterea non dixit mala, sed tantum non bona, id est non talia ut illis homines boni fiant, aut sine illis boni non fiant. |
3 | Vellem me doceret benigna Sinceritas tua, utrum simulate quisquam sanctus orientalis, cum Romam venerit, ieiunet sabbato, excepto illo die paschalis vigiliae: quod si malum esse dixerimus; non solum Romanam Ecclesiam, sed etiam multa ei vicina, et aliquanto remotiora damnabimus, ubi mos idem tenetur et manet. |
4 | Si autem non ieiunare sabbato malum putaverimus; tot ecclesias Orientis, et multo maiorem orbis christiani partem qua temeritate criminabimur? |
5 | Placetne tibi, ut medium quiddam esse dicamus, quod tamen acceptabile sit ei qui hoc non simulate, sed congruenti societate atque observantia fecerit? |
6 | Et tamen nihil inde legimus in canonicis Libris praeceptum esse Christianis. |
7 | Quanto magis illud malum dicere non audeo, quod Deum praecepisse ipsa christiana fide negare non possum, qua didici non eo me iustificari, sed gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum? |