Augustinus, Epistolae, 82, 2, 13.
1 | Sed cavendum est videlicet in hac disputatione, ne, sicut philosophi, quaedam facta hominum media dicamus inter recte factum et peccatum, quae neque in recte factis, neque in peccatis numerentur; et urgeamur eo quod observare Legis cerimonias non potest esse indifferens, sed aut bonum, aut malum: ut, si bonum dixerimus, eas nos quoque observare cogamur; si autem malum, non vere, sed simulate ab Apostolis observatas esse credamus. |
2 | Ego vero Apostolis non tam exemplum philosophorum timeo, quando et illi in sua disputatione veri aliquid dicunt, quam forensium advocatorum, quando in alienarum causarum actione mentiuntur. |
3 | Quorum similitudo si in ipsa expositione Epistolae ad Galatas ad confirmandam simulationem Petri et Pauli putata est decenter induci; quid ego apud te timeam nomen philosophorum, qui non propterea vani sunt, quia omnia falsa dicunt; sed quia et falsis plerisque confidunt, et ubi vera inveniuntur dicere, a Christi gratia, qui est ipsa veritas, alieni sunt? |