monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, Epistolae, 82, 2, 9. <<<     >>> 11.

Augustinus, Epistolae, 82, 2, 10.

1 Nam si revera sic ea reprobaret, quemadmodum de illo auditum erat, et ideo celebranda susciperet, ut actione simulata suam posset occultare sententiam, non ei diceret Iacobus, Et scient omnes; sed diceret, Et putabunt omnes, quoniam quae de te audierunt, falsa sunt: praesertim quia in ipsis Ierosolymis Apostoli iam decreverant, ne quisquam Gentes cogeret iudaizare (Act. XV, 28); non autem decreverant, ne quisquam tunc Iudaeos iudaizare prohiberet, quamvis etiam ipsos iam doctrina christiana non cogeret.
2 Proinde si post Apostolorum decretum Petrus habuit illam in Antiochia simulationem, qua Gentes cogeret iudaizare, quod iam nec ipse cogebatur, quamvis propter commendanda eloquia Dei quae Iudaeis sunt credita, non prohibebatur; quid mirum, si constringebat eum Paulus libere asserere, quod cum caeteris Apostolis se Ierosolymis decrevisse meminerat?
Augustinus HOME