monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, Epistolae, 82, 2, 7. <<<     >>> 9.

Augustinus, Epistolae, 82, 2, 8.

1 Ego quidem illud Petrum sic egisse credo, ut Gentes cogeret iudaizare.
2 Hoc enim lego scripsisse Paulum, quem mentitum esse non credo.
3 Et ideo non recte agebat hoc Petrus.
4 Erat enim contra Evangelii veritatem, ut putarent qui credebant in Christum, sine illis veteribus sacramentis salvos se esse non posse.
5 Hoc enim contendebant Antiochiae, qui ex circumcisione crediderant: contra quos Paulus perseveranter acriterque confligit.
6 Ipsum vero Paulum non ad hoc id egisse, quod vel Timotheum circumcidit (Act. XVI, 3), vel Cenchreis votum persolvit (Id. XVIII, 18), vel Ierosolymis a Iacobo admonitus, cum eis qui noverant, legitima illa celebranda suscepit (Id. XXI, 26), ut putari videretur, per ea sacramenta etiam christianam salutem dari; sed ne illa quae prioribus, ut congruebat, temporibus in umbris rerum futurarum Deus fieri iusserat, tanquam idololatriam Gentilium damnare crederetur.
7 Hoc est enim quod illi Iacobus ait, auditum de illo esse quod discissionem doceat a Moyse (Ibid., 2).
8 Quod utique nefas est, ut credentes in Christum discindantur a propheta Christi, tanquam eius doctrinam detestantes atque damnantes; de quo ipse Christus dicit: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit (Ioan. V, 46).
Augustinus HOME