Augustinus, Epistolae, 82, 2, 7.
1 | Non est, inquis, credibile, hoc in Petro Paulum, quod ipse Paulus fecerat, arguisse. |
2 | Non nunc inquiro quid fecerit; quid scripserit quaero: hoc ad quaestionem quam suscepi, maxime pertinet; ut veritas divinarum Scripturarum, ad nostram fidem aedificandam memoriae commendata, non a quibuslibet, sed ab ipsis Apostolis, ac per hoc in canonicum auctoritatis culmen recepta, ex omni parte verax atque indubitanda persistat. |
3 | Nam si hoc fecit Petrus quod facere debuit, mentitus est Paulus, quod eum viderit non recte ingredientem ad veritatem Evangelii. |
4 | Quisquis enim hoc facit quod facere debet, recte utique facit. |
5 | Et ideo falsum de illo dicit, qui dicit eum non recte fecisse quod eum novit facere debuisse. |
6 | Si autem verum scripsit Paulus, verum est quod Petrus non recte tunc ingrediebatur ad veritatem Evangelii. |
7 | Id ergo faciebat quod facere non debebat; et si tale aliquid Paulus ipse iam fecerat, correctum potius etiam ipsum credam coapostoli sui correctionem non potuisse negligere, quam mendaciter aliquid in sua Epistola posuisse; et in Epistola qualibet: quanto magis in illa, in qua praelocutus ait, Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior (Gal. I, 20)? |