Augustinus, Epistolae, 82, 2, 5.
1 | At enim satius est credere, apostolum Paulum aliquid non vere scripsisse, quam apostolum Petrum non recte aliquid egisse. |
2 | Hoc si ita est, dicamus, quod absit, satius esse credere mentiri Evangelium, quam negatum esse a Petro Christum (Matth. XXVI, 75); et mentiri Regnorum librum, quam tantum prophetam, a Domino Deo tam excellenter electum, et in concupiscenda atque abducenda uxore aliena commisisse adulterium, et in marito eius necando tam horrendum homicidium (II Reg. XI, 4, 17). |
3 | Imo vero sanctam Scripturam, in summo et coelesti auctoritatis culmine collocatam, de veritate eius certus ac securus legam, et in ea homines vel approbatos, vel emendatos, vel damnatos veraciter discam, potiusquam, facta humana dum in quibusdam laudabilis excellentiae personis aliquando credere timeo reprehendenda, ipsa divina eloquia mihi sint ubique suspecta. |