Augustinus, Epistolae, 82, 2, 4.
1 | Quod si teipsum, consideratione vitae ac morum tuorum, non simulate nec fallaciter dixisse credo; quanto magis aequum est me credere; apostolum Paulum non aliud sensisse quam scripserit, ubi ait de Petro et Barnaba: Cum viderem quia non recte ingrediuntur ad veritatem Evangelii, dixi Petro coram omnibus: Si tu, cum sis Iudaeus, gentiliter et non iudaice vivis, quomodo Gentes cogis iudaizare (Gal. II, 14)? |
2 | De quo enim certus sim quod me scribendo vel loquendo non fallat, si fallebat Apostolus filios suos, quos iterum parturiebat, donec in eis Christus, id est veritas, formaretur (Id. IV, 19)? |
3 | Quibus cum praemisisset dicens. |
4 | Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior (Id. I, 20): non tamen veraciter scribebat, sed nescio qua dispensatoria simulatione fallebat, vidisse se Petrum et Barnabam non recte ad Evangelii veritatem ingredientes, ac Petro in faciem restitisse, non ob aliud nisi quod Gentes cogeret iudaizare! |