monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 82, 1, 2. <<<    

Augustinus, Epistolae, 82, 1, 3.

1 Tum vero sine ullo timore offensionis tanquam in campo luditur; sed mirum si nobis non illuditur.
2 Ego enim fateor Charitati tuae, solis eis Scripturarum libris qui iam canonici appellantur, didici hunc timorem honoremque deferre, ut nullum eorum auctorem scribendo aliquid errasse firmissime credam.
3 Ac si aliquid in eis offendero Litteris, quod videatur contrarium veritati; nihil aliud, quam vel mendosum esse codicem, vel interpretem non assecutum esse quod dictum est, vel me minime intellexisse, non ambigam.
4 Alios autem ita lego, ut quantalibet sanctitate doctrinaque praepolleant, non ideo verum putem, quia ipsi ita senserunt; sed quia mihi vel per illos auctores canonicos, vel probabili ratione, quod a vero non abhorreat, persuadere potuerunt.
5 Nec te, mi frater, sentire aliud existimo: prorsus, inquam, non te arbitror sic legi tuos libros velle, tanquam Prophetarum, vel Apostolorum; de quorum scriptis, quod omni errore careant, dubitare nefarium est.
6 Absit hoc a pia humilitate et veraci de temetipso cogitatione; qua nisi esses praeditus, non utique diceres: Utinam mereremur complexus tuos, et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus.
Augustinus HOME