monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 80, 2. <<<    

Augustinus, Epistolae, 80, 3.

1 Sed plerumque non voce de coelo, non per prophetam, non per revelationem vel somnii, vel excessus mentis qui dicitur ecstasis, sed rebus ipsis accidentibus, et ad aliud quam statueramus vocantibus cogimur agnoscere Dei voluntatem esse aliam quam erat nostra: tanquam si proficisci statueremus, et aliquid oriretur quod consulta de officio nostro veritas vetaret deserere, aut decernentibus ibi manere nuntiaretur aliquid, quod eadem veritate consulta nos compelleret proficisci.
2 De hoc tertio genere causarum mutandae sententiae, quid tibi videatur peto mecum plenius et enodatius colloquaris.
3 Saepe nos quippe conturbat, et difficile est non aliquid quod magis faciendum erat omittere, dum illud mutare nolumus in quo prius permanere statueramus, non quidem malum verum, iam ideo malum quia id quod potius agendum est occurrens deseritur; quod si non occurreret, non solum sine vituperatione, sed etiam cum laude, in illo priore perduraretur.
4 Hic non falli difficile est; hic omnino vox prophetica praevalet: Delicta quis intelligit (Psal. XVIII, 13)?
5 Hinc oro, participem me facias cogitationum tuarum, quid in talibus vel facere solcas, vel faciendum esse reperias.
Augustinus HOME