monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 80, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 80, 2.

1 Colloqui autem vobiscum talia cupio, si dignemini, litteris; qualia colloqui possemus, si coram vestris sensibus adessemus.
2 Ecce illam quaestiunculam, quam nuper proposueram, tanquam si praesens praesenti inter dulces loquelas obderem, plane christiano intellectu et devotione solvisti, sed nimis cursim et breviter; posset quippe ibi aliquanto diutius et uberius habitare gratia oris tui, si cum dixisses ita te in illo, quo feliciter uteris, loco perseverare decrevisse, ut si quid de te aliud Domino placuerit, eius voluntatem praeferas tuae, idipsum aliquanto apertius explicares.
3 Quonam modo voluntatem Dei, quae nostrae voluntati praeponenda est, noverimus: utrum tantum in ea re, quam propterea volentes perferre debemus, quia et inviti cogeremur.
4 Ibi enim fit quidem quod nolumus: sed ideo nos corrigimus ut velimus, quia ille vult, cuius voluntatis nec excellentiam fas est recusare, nec omnipotentiam licet evitare; sicut Petrum alter cinxit et tulit quo noluerat (Ioan. XXI, 18), verumtamen quo nollet iit, et volens mortem subegit asperam.
5 An et ibi ubi est potestas, non mutare sententiam, quamvis aliud occurrat, in quo potius appareat voluntas Dei ad mutandam sententiam nos vocantis, non quia nostra mala erat, sed in qua recte permaneretur, nisi ab illo in alteram vocaremur.
6 Neque enim malum fuit Abrahae nutrire et educare filium, quoad posset, quantum in ipso esset, usque ad finem vitae suae; sed repente iussus occidere, mutavit utique non prius malam sententiam, sed quae mala esset, si post iussum mutata non esset (Gen. XXII, 2, 10): hinc quoque non dubito nihil aliud videri tibi.
Augustinus HOME