monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 80, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 80, 1.

1 Charissimus frater Celsus cum rescripta repeteret, debitum reddere festinavi; sed vere festinavi.
2 Cum enim eum putarem adhuc aliquot dies nobiscum moraturum, repente comperta occasione navigii, mihi pridianam suam profectionem iam nocte suggessit.
3 Quid facerem cum eum tenere non possem, et quia ad vos, cum quibus ei melius esset, properabat, nec si possem, deberem.
4 Proinde pauca illico haec arripui dictanda atque mittenda, prolixioris epistolae me confitens debitorem, cum post reditum venerabilium fratrum nostrorum collegarum meorum Theasii et Evodii, primum vestri ex parte satiatus fuero.
5 Uberius enim ad nos in eorum pectoribus et oribus vos esse venturos iamiamque, in Christi nomine atque adiutorio speramus.
6 Cum haec scriberem, etiam per unanimem filium nostrum Thagastensis Ecclesiae presbyterum Fortunatianum, Romam navigaturum, aliam epistolam paucis ante diebus iam dederam.
7 Nunc ergo quod soleo rogo, ut quod soletis faciatis.
8 Oretis pro nobis, ut videat Deus humilitatem nostram et laborem nostrum, et dimittat omnia peccata nostra.
Augustinus HOME