monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, Epistolae, 78, 8. <<<    

Augustinus, Epistolae, 78, 9.

1 Simpliciter autem fateor Charitati vestrae coram Domino Deo nostro, qui testis est super animam meam, ex quo Deo servire coepi: quomodo difficile sum expertus meliores quam qui in monasteriis profecerunt; ita non sum expertus peiores quam qui in monasteriis ceciderunt, ita ut hinc arbitrer in Apocalypsi scriptum, Iustus iustior fiat, et sordidus sordescat adhuc (Apoc. XXII, 11).
2 Quapropter etsi contristamur de aliquibus purgamentis, consolamur tamen etiam de pluribus ornamentis.
3 Nolite ergo propter amurcam qua oculi vestri offenduntur, torcularia detestari, unde apothecae dominicae fructu olei luminosioris implentur, Domini Dei nostri misericordia vos adversus omnes insidias inimici in sua pace custodiat, dilectissimi fratres.
Augustinus HOME