monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, Epistolae, 78, 7. <<<     >>> 9.

Augustinus, Epistolae, 78, 8.

1 Audio nonnullos vestrum hinc amplius contristari, quam de lapsu duorum illorum diaconorum qui ex parte Donati venerant, tanquam disciplinae Proculeiani insultaverint, velut gloriantes de nobis, quod ex nostra disciplina nihil tale in clericis exstitisset: quod quicumque fecistis, fateor vobis, non bene fecistis.
2 Ecce docuit vos Deus, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31): nec obiiciatis haereticis, nisi quia non sunt catholici; ne similes eis sitis, qui non habendo quod in causa suae divisionis defendant, non nisi hominum crimina colligere affectant, et ea ipsa plura falsissime iactant: ut quia ipsam divinae Scripturae veritatem, qua ubique diffusa Christi Ecclesia commendatur, criminari et obscurare non possunt, homines per quos praedicatur adducant in odium; de quibus et fingere quidquid in mentem venerit, possunt.
3 Vos autem non ita didicistis Christum; si tamen illum audistis, et in illo docti estis (Eph. IV, 20, 21).
4 Ipse quippe fideles suos securos fecit etiam de dispensatoribus malis, mala sua facientibus, et bona eius loquentibus, ubi ait: Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3).
5 Orate quidem pro me, ne forte aliis praedicans ipse reprobus inveniar (I Cor. IX, 27); verumtamen cum gloriamini, non in me, sed in Domino gloriamini.
6 Quantumlibet enim vigilet disciplina domus meae, homo sum, et inter homines vivo, nec mihi arrogare audeo ut domus mea melior sit quam arca Noe, ubi tamen inter octo homines reprobus unus inventus est (Gen. IX, 27): aut melior sit quam domus Abrahae, ubi dictum est, Eiice ancillam et filium eius (Id. XXI, 10): aut melior sit quam domus Isaac, cuius de duobus geminis dictum est, Iacob dilexi, Esau autem odio habui (Malach. I, 2): aut melior sit quam domus ipsius Iacob, ubi lectum patris filius incestavit (Gen. XLIX, 4): aut melior sit quam domus David, cuius filius cum sorore concubuit (II Reg. XIII, 14); cuius alter filius contra patris tam sanctam mansuetudinem rebellavit (Ibid. XV, 12): aut melior quam cohabitatio Pauli apostoli, qui tamen si inter omnes bonos habitaret, non diceret quod superius commemoravi, foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5); nec diceret cum de sanctitate et fide Timothei loqueretur, Neminem habeo qui germane de vobis sollicitus sit. Omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Iesu Christi (Philipp. II, 20, 21): aut melior quam cohabitatio ipsius Domini Christi, in qua undecim boni perfidum et furem Iudam toleraverunt: aut melior sit postremo quam coelum, unde Angeli ceciderunt.
Augustinus HOME