Augustinus, Epistolae, 78, 7.
1 | Vos me nolite amplius cruciare, qui aliquam spem habetis ad Deum: vos nolite ipsa vulnera quae illi lingunt, multiplicare; vos pro quibus periclitamur omni hora, habentes foris pugnas, intus timores (II Cor. VII, 5), periculum in civitate, periculum in deserto, periculum ex gentibus, periculum ex falsis fratribus (Id. XI, 26). |
2 | Scio quia doletis; sed numquid acrius quam ego? |
3 | Scio quia conturbati estis, et timeo ne inter linguas maledicorum deficiat et pereat infirmus, propter quem Christus mortuus est. |
4 | Non ex vobis increscat dolor noster, quia non culpa nostra factus est vester. |
5 | Nam hoc est quod praecavere conatus sum, ut si fieri posset, hoc malum nec vitandum negligeretur, nec in vestram notitiam perferretur, ubi infructuose cruciarentur firmi, et periculose turbarentur infirmi. |
6 | Sed qui hoc cognito permisit vos tentari, det vobis vires sustinendi, et erudiat vos ex lege sua; doceat vos et mitiget a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea (Psal. XCIII, 12, 13). |