Augustinus, Epistolae, 78, 6.
1 | Manifestum est quidem, quia ista in Ecclesia non accidunt sine gravi tristitia sanctorum atque fidelium; verumtamen consoletur nos qui cuncta praedixit, atque ut abundantia iniquitatis non refrigescamus, sed usque in finem perseveremus, ut salvi esse possimus, admonuit. |
2 | Nam quantum ad me attinet, si est in me quantulacumque charitas Christi, quis vestrum infirmatur, et ego non infirmor? |
3 | quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? |
4 | Nolite itaque augere cruciatus meos, deficiendo vel in suspicionibus falsis, vel in peccatis alienis. |
5 | Nolite, obsecro vos, ne dicam de vobis: Et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. |
6 | Nam illi qui gaudent de istis doloribus nostris, de quibus in persona corporis Christi tanto ante praedictum est, Adversus me insultabant qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum (Psal. LXVIII, 27, 13), valde tolerabilius sustinentur; pro quibus tamen etiam ipsis orare, et bonum eis velle didicimus. |
7 | Ad quid enim aliud sedent isti, et quid aliud captant, nisi ut quisquis episcopus, vel clericus, vel monachus, vel sanctimonialis ceciderit, omnes tales esse credant, iactent, contendant, sed non omnes posse manifestari? |
8 | Et tamen etiam ipsi cum aliqua maritata invenitur adultera, nec proiiciunt uxores suas, nec accusant matres suas. |
9 | Cum autem de aliquibus qui sanctum nomen profitentur, aliquid criminis vel falsi sonuerit, vel veri patuerit, instant, satagunt, ambiunt, ut de omnibus hoc credatur. |
10 | Hos ergo de nostris doloribus suavitatem suae malae linguae captantes, facile est ut illis canibus comparemus, si forte in malo intelligendi sunt, qui lingebant vulnera pauperis illius, qui ante ianuam divitis iacebat, et quousque veniret ad requiem sinus Abrahae, laboriosa et indigna omnia tolerabat (Luc. XVI, 21-23). |