Augustinus, Epistolae, 78, 5.
1 | Proinde, fratres mei, qui timetis Deum, mementote quod ait Apostolus Petrus: Quoniam adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circumit quaerens quem devoret (II Petr. V, 8). |
2 | Quem non potest devorare seductum ad nequitiam, famam ipsius inquinare conatur, ut si fieri potest opprobriis hominum et malarum linguarum detractione deficiat, et sic in eius fauces ruat. |
3 | Si autem nec famam innocentis maculare potuerit, hoc ei persuadere tentat, ut per malevolas suspiciones de fratre suo iudicet, et sic ab illo implicatus absorbeatur. |
4 | Et quis omnes eius captiones et circumventiones vel comprehendere vel enumerare sufficiat? |
5 | Adversus tamen haec tria quae ad causam praesentem pertinent propius, ne mala exempla imitando ad nequitiam seducamini, ita vos per Apostolum alloquitur Deus: Ne sitis iugum ducentes cum infidelibus; quae enim participatio iustitiae cum iniquitate, aut quae societas luci ad tenebras (II Cor. VI, 14)? |
6 | Item alio loco: Nolite, inquit, seduci: Corrumpunt mores bonos colloquia mala. |
7 | Sobrii estote, iusti, et nolite peccare (I Cor. XV, 33, 34). |
8 | Ut autem linguis detrahentium non deficiatis, sic per Prophetam dicit: Audite me qui scitis iudicium, populus meus, in quorum corde lex mea est: opprobrium hominum nolite metuere, et detractione eorum ne superemini, nec quod vos spernant magni duxeritis. |
9 | Sicut enim vestimentum, ita per tempus absumentur, et sicut lana a tinea comedentur; iustitia autem mea in aeternum manet (Isai. LI, 7, 8). |
10 | Iam vero ne malevolo animo de servis Dei falsa suspicando pereatis, illud Apostolicum recordamini, ubi ait: Nolite ante tempus iudicare quidquam, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5). |
11 | Et item illud quod scriptum est: Quae manifesta sunt, vobis; quae autem occulta, Domino Deo vestro (Ibid., V, 12, 13). |