monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 78, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 78, 4.

1 Quapropter cum ego noluissem hunc gravissimum dolorem cordis mei vobis perferri in notitiam, ne vos atrociter et inaniter contristando turbarem; fortassis ideo Deus noluit vos latere, ut nobiscum orationibus incumbatis, ut quod ipse in hac causa novit, nos autem nosse non possumus, etiam nobis manifestare dignetur.
2 Nomen autem presbyteri propterea non ausus sum de numero collegarum eius vel supprimere vel delere, ne divinae potestati, sub cuius examine causa adhuc pendet, facere viderer iniuriam, si illius iudicium meo vellem praeiudicio praevenire: quod nec in negotiis saecularibus iudices faciunt, quando causae dubitatio ad maiorem potestatem refertur, ut pendente relatione aliquid audeant commutare.
3 Et in episcoporum concilio constitutum est, nullum clericum qui nondum convictus sit, suspendi a communione debere, nisi ad causam suam examinandam se non praesentaverit.
4 Bonifacius tamen hanc humilitatem suscepit, ut nec litteras acciperet, quibus in peregrinatione honorem suum quaereret, ut in eo loco ubi ambo ignoti sunt, circa ambos aequalitas servaretur.
5 Et nunc si vobis placet ut nomen eius non recitetur, ne iis qui ad Ecclesiam accedere nolunt, sicut ait Apostolus, demus occasionem quaerentibus occasionem (II Cor. XI, 12); non erit nostrum hoc factum, sed eorum quorum causa fuerit factum.
6 Quid enim obest homini, quod ex illa tabula non vult eum recitari humana ignorantia, si de libro vivorum non eum delet iniqua conscientia?
Augustinus HOME