monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 78, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 78, 3.

1 Cum enim ista me causa diu cruciasset, nec invenirem quomodo unus e duobus convinceretur, quamvis magis presbytero credidissem; cogitaveram primo sic ambos Deo relinquere, donec in uno eorum qui mihi suspectus erat, aliquid existeret, unde non sine iusta et manifesta causa de nostro habitaculo proiiceretur.
2 Sed cum promoveri in clericatum sive illic per me, sive alibi per litteras meas vehementissime conaretur, ego autem nullo modo adducerer ei homini, de quo tantum mali existimarem, manus ordinationis imponere, aut per commendationem meam alicui fratri meo eum subintroducere, turbulentius agere coepit, ut si ipse in clericatum non promoveretur, nec presbyter Bonifacius in suo gradu esse permitteretur.
3 In qua eius provocatione cum viderem Bonifacium nolle quibuslibet infirmis et ad suspicionem propensis de suae vitae dubitatione scandalum fieri, paratumque esse honoris sui apud homines damnum perpeti, potius quam in ea contentione, in qua non posset ignorantibus et dubitantibus vel ad male suspicandum proclivioribus suam demonstrare conscientiam, usque ad Ecclesiae perturbationem inaniter progredi; elegi aliquid medium, ut certo placito se ambo constringerent ad locum sanctum se perrecturos, ubi terribiliora opera Dei non sanam cuiuscumque conscientiam multo facilius aperirent, et ad confessionem vel poena vel timore compellerent.
4 Ubique quidem Deus est, et nullo continetur vel includitur loco qui condidit omnia, et eum a veris adoratoribus in spiritu et veritate oportet adorari (Ioan. IV, 24), ut in occulto exaudiens, in occulto etiam iustificet et coronet.
5 Verumtamen ad ista quae hominibus visibiliter nota sunt, quis potest eius consilium perscrutari, quare in aliis locis haec miracula fiant, in aliis non fiant?
6 Multis enim notissima est sanctitas loci, ubi beati Felicis Nolensis corpus conditum est, quo volui ut pergerent; quia inde nobis facilius fideliusque scribi potest quidquid in eorum aliquo divinitus fuerit propalatum.
7 Nam et nos novimus Mediolani apud memoriam sanctorum, ubi mirabiliter et terribiliter daemones confitentur, furem quemdam, qui ad eum locum venerat ut falsum iurando deciperet, compulsum fuisse confiteri furtum, et quod abstulerat reddere: numquid non et Africa sanctorum martyrum corporibus plena est?
8 et tamen nusquam hic scimus talia fieri.
9 Sicut enim, quod Apostolus dicit, non omnes sancti habent dona curationum, nec omnes habent diiudicationem spirituum (I Cor. XII, 30); ita nec in omnibus memoriis sanctorum ista fieri voluit ille, qui dividit propria unicuique prout vult.
Augustinus HOME