Augustinus, Epistolae, 78, 2.
1 | Proinde, charissimi, in isto scandalo, quo de Bonifacio presbytero nonnulli perturbantur, non vobis dico ut non doleatis: qui enim ista non dolent, non est in eis charitas Christi; qui autem etiam de talibus gaudent, abundat in eis malignitas diaboli. |
2 | Non quia in memorato presbytero apparuit aliquid, quod dignum damnatione iudicaretur; sed quia duo de domo nostra talem habent causam, ut unus eorum sine dubio perditus habeatur, et sit alterius fama apud quosdam mala, apud quosdam dubia, etiamsi non sit maculata conscientia. |
3 | Dolete ista, quoniam dolenda sunt: non tamen sic ut eo dolore vestra charitas a bene vivendo refrigescat, sed potius ad Dominum deprecandum inardescat; ut si innocens est presbyter vester, quod magis credo, quia cum sensisset alterius motum impudicum et immundum, nec consentire voluit nec tacere, cito eum divina sententia manifestatum ministerio proprio repraesentet: si autem male sibi conscius, quod suspicari non audeo, voluit alterius existimationem laedere, cum eius pudicitiam contaminare non posset, sicut dicit ipse cum quo habet causam, non eum permittat suam occultare nequitiam, ut quod homines invenire non possunt, de quolibet eorum divino iudicio propaletur. |